Timor et tremor venerunt super me, et caligo cecidit super me: miserere mei, Domine, miserere mei quoniam in te confidit anima mea. Exaudi Deus deprecationem meam quia refugium meum es tu et adjutor fortis. Domine, invocavi te, non confundar.
806 名前: 声の出演:名無しさん 投稿日: 2001/07/19(木) 18:19
Vinea mea electa, ego te plantavi; quomodo conversa es in amaritudinem, ut me crucifigeres et Barrabam dimitteres. Sepivi te et lapides elegi ex te et oedificavit turrim.
807 名前: 声の出演:名無しさん 投稿日: 2001/07/19(木) 18:22
Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum Judaei, et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna: Deus meus ut quid me dereliquisti? Et inclinato capite, emisit spiritum. Exclamans Jesus voce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
808 名前: 声の出演:名無しさん 投稿日: 2001/07/19(木) 18:26
Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic, et vigilate mecum: nunc videbitis turbam, quae circumdabit me. Vos fugam capietis, et ego vadam immolari pro vobis. Ecce appropinquat hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.